63
sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquamur potius de nequissimo genere levitatis. tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! si inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculiset in illis imm. poc. tuis Quintil. viii. 4. 10: atque in ipsis tuis imm. poc. Arusian. K. vii. p. 482 hoc tibi accidisset, quis non turpe duceretduceret Quintil. viii. 4. 10, ix. 4. 107: diceret codd.? in coetu vero populi RomaniRomani om. D negotium publicum gerensgerens n2 et Quintil. viii. 4. 8, xi. 3. 39: gens V: regens cett., magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus gremium suum et totum tribunal implevit. sed haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splendidasplendidiora V (malo numero).