54
O miserum te, si haechaec om. D intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumquecumque que V1 eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque exterminatam suis sedibus!
55
Vt igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti. doletis tris exercitus populi Romani interfectos: interfecit Antonius. desideratis clarissimos civis: eos quoque vobisvobis D: bonis V: nobis Halm eripuit Antonius. auctoritas huius ordinis adflicta est: adflixit Antonius. omnia denique, quae postea vidimus—quid autem mali non vidimus?—si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causabelli causa, causa Klotz: belli causa V: causa belli, causa D pestis atque exiti fuit. reliquae partes tribunatus principiprincipii h: -iis Vt: -io ns: -ibus c similes. omnia perfecit quae senatus salva re publica ne fieri possent profeceratprofecerat scripsi: perfecerat codd. (cf. x. 23): effecerat Cobet: fort. confecerat (cf. x. 4). cuius tamen scelus in scelere cognoscite.