8
Cumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma recentes: a quibus primum accipio M. AntoniM. om. V contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. nec ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. addebant praeterea—fit enim plerumque ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quodquo cs: quod Vnt nuntiant laetius—rem conventuram: KalendisKalendis Sextilibus (Sex. V) add. codd., del. Madvig: Kal. Sept. Halm senatum frequentemsenatum frequentem om. V1 fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum.