32
quid est? num conturbo te? non enim fortasse satis quae diiunctiusdistinctius nst: om. c dicuntur intellegis. sed tamen haec summa estest summa D conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodemeodem te D dignissimos iudicatos Vc: -simi iudicantur t: -simi iudicati (-andi n2) ns amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. itaque iam retexo orationem meam. scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerentquaerent Vc: quaerenti nst sitne verum, ne cui negent. etenim vereor ne aut celatum me illis ipsisab ipsis illis D non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominumerit hominum D memoriae sempiternae? in huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis?