31
attende enimenim om. Cus. paulisper cogitationemque sobrii hominis punctumper punctum Cus. temporis suscipe. ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut aut a Vns: aut ut a ct te arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem quam suum occidere. tu homo sapiens et considerate, quid dicis? si parricidasparricidae D, cur honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? cur M. Brutus referente tete referente D legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto, CassioCassio et Bruto D datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus auctus? atquiatqui O. Jahn: atque codd. haec acta per te. non igitur homicidashomicidae D. sequitur ut liberatores tuo iudicioiudicio sint D, quando quidem tertium nihil potest esse.