30
sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. sic enim dixit: ‘BrutusM. Brutus D, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.’ ergo ego sceleratus appellor a tea te D: ante V: abs te coni. Halm quem tu suspicatum aliquid suspicaris; illeille (vel is) del. Gruter qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur? esto; sit in verbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala. an faces admovendae sunt quaequae te V2D excitent tantae causae indormientem? numquamne intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaenehomicidaene c: -ne om. Vt (-e rei ns) sint an vindices libertatis.