28
at quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. ‘Caesare interfecto’ inquit ‘statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus.’ cur mihi potissimum? quiaquia Graevius: qui codd.: quod Ferrarius sciebam? vide ne illa causa fuerit appellandi meimei V: me D quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum laudumlaudium V exstitisse.
29
tu autem, omnium stultissime, nonnon illud non Cus. intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? ecquis est igitur exceptis eis quite excepto is qui D: te excepto et iis qui Gruter illum regnare gaudebantgaudebat D qui illud aut fieri noluerit aut factum improbaritimprobavit V? omnes ergoergo V: enim D in culpa. etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit; voluntas nemini.