19
iam illud cuius est, non dico audaciae—cupit enim se audacemaudacem dici D—sed, quod minime volt, stultitiae, qua vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines conlocati stent? accusa senatum; accusa equestrem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quiaquia Vc: qui nst tantam rerum repugnantiam non videsvides Ernesti: videas codd.: quia, qui ... videas ... sapis Halm. nihil profecto sapis. quid est enim dementius quam, cum rei publicaeipse ante rei publicae hab. D perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria?