28
an vero quisquam dubitabit appellare CaesaremCaesarem hoc loc. hab. bs, ante quisquam o, om. hv imperatorem? aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiametiam codd. Ferrarii: et mei spem eius nominis deferebamus; quod cum estest esset coni. Halm consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. ita trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata.
29
decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia.
29
est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simussimus ed. R: sumus codd. quamque grati. quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi.