24
quod idem contigerat superioribus bellis civilibus. nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gestare p. pulch. gesta t: ob r. p. pulch. gestas (actam o) cett. postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. GabiniumA t: ea b: om. cett. contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est. quod ergo ille re, id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudicoiudico cum victores appello imperatores add. codd., del. P. Laetus.
25
quo modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae. quid? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertitavertit hic deficit t. Vnius autem diei quotquot quae s et quantae virtutes, di immortales, fuerunt!