22
antea cum hostem acac t: aut cett. bellum nominassem, semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimusdicimus bt: diximus cett.. supplicationem modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit; numquam enim in civili bello supplicatio decreta est. decretam dicodecreta dico o, Faernus?
23
ne victoris quidem litteris postulata est. civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationisde (om. s) supplicationibus os mentio nulla. grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio CinnaeCinnae om. s: del. Madvig nulla victorivictori t: victoris cett.. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili, numServili num b, Ferrarius: Servili o: Servilium cett. misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset.