18
quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? autaut nam t: fort. num bonorum ad me t, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi essetesset om. t optatius? ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.
19
haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt. poteratne fieri ut non proindeproinde t: perinde cett. homines dede suppl. Ferrarius quoque ut quisque mereretur iudicarent? Vt enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoquediu quoque s: de uno quoque hv ut quemque meritum arbitrantur existimant.