13
ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus, C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur neni vereretur ne om. b veteranorum animos offenderet. est vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. itaque intellegitis et animum ei praestopraesto om. t fuisse nec consilium defuisse. atque etiam hoc M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam eius mores ferunt facere videatur.