10
existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publicain re p. om. D Antonios? in altero pudor, gravitas, moderatio, integritas; in illis—et cum hos compello, praetereo animoanimo omnino Ferrarius ex grege latrocini neminem—libidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. deinde vos obsecroobsecro vos D, patres conscripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca viditvidet D? salvis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redimet, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbamO rem acerbam hic deficit V (cf. ad xi. 17)! sed haec satis diu multumque defleta sunt. decrevistis tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset.