27
memini conloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibusdissidentibus t: dissentientibus bnv civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra conlocutus est: quoquo btv: quod ns quidem diedie supplevi (tempore suppl. Ernesti) memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. quem cum Scato salutasset, ‘quem te appellem?’ inquit. at ille ‘voluntate hospitem, necessitate hostem.’ erat in illo conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iurede iure t: et de iure cett civitatis leges inter se et condicionesleges inter se et condiciones Garatoni: legis inter se condiciones codd. contulerunt. non tenuit omnino conloquium illud fidem: a vi tamen periculoque afuit. possumusne igitur in Antoni latrocinio aeque esse tutituti b: ut hi v: uti t: ut s1: si hic s2: sic n? non possumus; aut, si ceteri possunt, me posse diffido.