3
quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio? negat Piso scire se, negat audisse quicquam; negat Calenus rem ullam novam adlatam esse. atque id nunc negant, postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est? deceptidecepti, decepti bv, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. quod videbam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxeratpraestrinxerat st (-ant t): perstrinx. bnv aciem animi D. Bruti salus. quod si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. atqueatqui Naugerius (2) hac voce Q.
4
Fufi capti sumus: ‘ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestatepotestate v: potestatem cett. futurum se dixerit?’ durum videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. receditrecedet tv igitur a Mutina? ‘nescio.’ paret senatui? ‘credo,’ inquit Calenus ‘sed ita ut teneat dignitatem.’ valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquam—sed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. at non est integrum: constituta legatio est.