36
animadverti, patres conscripti, exaudiviexaudivi Pluygers: exaudi rui t (ex -dirvi ortum): exauditu b: exornari ns: et audio videri Madvig etiam nimium a me BrutumBrutum Cassium add. t: nimium Cassium add. bns, del. Halm ornari; Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. quos ego orno? nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? num igitur reprehenditisreprehendistis Ernesti? an Antonios potius ornaremornem Kayser Romani codd. Ferrarii: p. r. mei, non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornemornarem coni. Halm in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam? ego vero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo.