32
hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. animus is estis est bt: ipse ns: fort. ipsius est quem videtisvidistis Ferrarius; copiae quas audistispost audistis aliquid intercidisse putat Madvig, velut primum legiones Q. Marci, deinde L. Stati, fortes et constantesfortis et constantis Ferrarius viri, qui ne vivo quidem Trebonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivissentsivisset cod. Amst., et codd. Ferrarii. Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto neprofecto ne Christ: profectione t: profectus ne bns dici quidem se legatum Dolabellae volet. est Q. Caecili Bassi, privati illius quidem, sed fortis et praeclari viri, robustus et victor exercitus.
33
Deiotari regis et patris et fili et magnus et nostro more institutus exercitus; summa in filio spes, summa ingeni indoles, summa virtussumma virtus d: summaque v D (cf. Zielinski p. 215). quid de patre dicam? cuius benevolentia inbenevolentia in s: -tiã n: -tia bt populum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis verum etiam dux copiarum suarum. quae de illo viro Sulla, quae Murena, quae Servilius, quae Lucullus, quam ornate, quam honorifice, quam graviter saepe in senatu praedicaverunt? quid de Cn.