31
Cassius pro consule in eam provinciam venerit; regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum populumque Romanum eorum offici non immemorem futurum. Vtiqueutque ns C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referantferant codd.: corr. Naugerius (1). interea provinciae ab eis aa b: om. nst quibus obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto successum sit.