27
nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuitipsi sibi senatus fuerunt coni. Halm. necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerumconversione et perturbatione omnium rerum codd. Ferrarii: concursatione (-cursione t) perturbationum rerum D temporibus potius parere quam moribus. nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. itaque si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate ei summiei summi scripsi: summi codd.: summa (vel supra tali) Faernus viri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus. num igitur Brutus exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? neque enim est in provinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres; equitatum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitumoblitum obstrictum mg. Crat., cf. §§ 14, 29 hostem sua sententia iudicavit. nam ni ita esset, quo iure equitatum aa n2s: om. bn1t consule abduceret?