25
quid? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? quando enim veniet consul? an id exspectamus quoad nequoad ne Christ: quo ante t: quo ne (nec b) bs vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? at mittent aliquem de suo numero. valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. at hominem dignum mittent. num P. Servilio digniorem? at eum quidem civitas non habet. quod ergo ipse nemini putaviputavi Madvig: putat codd. dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem?
26
expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda.