23
facis tu id quidem et eo maxime incumbis, intellegointellego bt: om. ns: ut intllego Halm; duas tamenistud o, ed. R res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ullaulla n2: ullam cett. ex parte curam transferre debemus. adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam: imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam ornatamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae omissa omnialia omni coni. Halm cogitatione restinguerem. nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam. hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere videare.