22
at vero ita decernunt ‘ut liberato Bruto': id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virumad virum hic deficit V (in extrema pagina), cf. ad § 17 fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogitcogit ns: coget bt te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. quod quoniam fieri non potest, isto teisto te Halm: istoc (isto n2) codd. animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare.