20
at enim—nam id exaudio—C. Caesari adulescentuloadolescenti (-escens t) D imperium extraordinarium mea sententia dedi. ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publicares p. praesidium D, ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. quae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus? non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. milites veterani qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant volebant sibi ab illo imperari; legioMartia et legio om. D Martia et legio quarta ita se contulerantcontulerat D ad auctoritatem senatus et rei publicaeet rei p. V: reique p. bt: r. p. p. q. r. s: p. q. r. n dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. imperium C. CaesariC. Caesarem. Imperium C. om. D bellibelli Vt: bellum bns necessitas, fascis senatus dedit. otioso vero etet om. D nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesar—cum peritissimo homine mihi res est—quando imperium senatus dedit?
20
sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. etsi quis potest refragari non modo non petenti verum etiam recusanti?