5
liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in Mari nomen invaserat. atque haec omnia communiter cum conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia. nam cum serperet in urbeurbem Vns infinitum malum idque manaret in dies latius, idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepulturam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines cum suisuis codd. (cf. ii. 2; iii 18): corr. Angelius similibus servis tectis ac templis urbis minarenturminitarentur V (cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 614), talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse.