15
quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. FufioQ. om. V, ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravemgravem grecauem V (i. e. ex grec grauem), re publica dignam sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. quo cum addi nihil potuissetpotuisset V: posset (-it b) D—quid enim atrocius potuit, quid severius decerneredecernere D: degenere V?—dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. quam severitatem quis potest non laudare?
16
nuncnum D, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. neque enim quiescitquiescit Vb1: -scet cett.; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerendum est, imperator est deligendusdeligendus bs: dilig. cett.. duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo.