1
Magno in doloredolore sum D, patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optaratoptabat D, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur.
2
ecce tibi geminum in scelere par, invisitatuminvisitatum t: inusitatum cett., inauditum, ferum, barbarum. itaque quorum summum quondamquondam ns: quoddam Vb: om. t inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimaeimprobissimae V, Cus.: impurissimae D naturae et turpissimae vitae similitudo. ergo idid del. Lambinus quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. sed ille cum procul essetabesset D a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasseconspirare Ernesti sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui.