37
equidem is sum qui istos plausus, cum popularibusa popularibus c (at vid. Madvig, Opusc. i. 203): a populi parte Campe civibus tribuerentur, semper contempserim; idemque cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. sin haec leviora vobis videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. HirtiA. om. V1 fuisse? satis erat enim probatum illum esse populo Romano, ut estesset D; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis, quibus est ipseipse om. D carissimus: tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omniumomnium om. V in quo meminimus? certe in nullo.
38
quid igitur? hoc vos, per deos immortalis! quale sit non interpretamini? quid? eos de vestra vita cogitare nonnon om. D censetis quibus eorum quos sperant rei publicae consulturos vita tam cara sit?
38
cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. quae potestas si mihi saepius sine meo vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, nonet om. D tam mihi me quam rei publicae reservabo. mihi feremihi fere D: qui mihi fere V: quia mihi fere coni. Halm satis est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.