11
quae tempestas, di immortales, quae flamma, quae vastitas, quae pestis GraeciaeGraeciae fuisset D, nisi incredibilis ac divina virtusvirtus Caes. V furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae virtus! etsi ne C.ne C. Muretus: nec V: ne illa D quidem Antoni celeritas contemnenda est, quamquem D nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecissenon interfecisse D diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere: hunc retinentes extrusimusextrusimus Muretus: extruimus V: exclusimus D. at quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu? succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ulluscertissimo modo erat illius D, exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio?