9
nam quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae libertati paravit. at cui pesti quantaeque restitit! si enim C. Antonius quod animo intenderat perficere potuisset—at potuissetat potuisset scripsi: aut potuisset V: potuisset autem Poggius: aut potius Muretus nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset—Macedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur. quiqui scripsi: quod qui V: quare qui Faernus ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae.