7
vos autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis etdeserueritis et del. Faernus prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitiscui favebitis om. V? nisi forte eos qui diadema imposuerint conservandos, eos qui regniregni V et Nonius p. 404: regis D nomen sustulerint deserendos putatis. ac de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata est. tantamne patientiam, di boni! tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbanusurbanus D: urbis V (cf. ix. 16) esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae.