4
nam ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationemme maxima admiratione D movet non tacebo. quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas? alterum circumsedericircumsederi (-e V) non Vs: circumsederint (-it b) bnt non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecitconfecit (om. b1) D: perfecit V. quiqui V, Cus.: quis D est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut nonBrutos tu non Ernesti probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cumcum V: quamquam D rei publicae causa faveo, tum etiam tua.