2
itaque mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. quas enim ipse mihi partis sumpseramenim sententias mihi (mihi om. b) ipse sumpseram D, eas praecepit oratio tua. sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.
3
quae est enim ista tua ratiooratio D, Calene, quae mens utut V: sui t: qui bns numquam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primumprimum D: prius V rogatrogat Vt: rogatus b: rogat cum ns, numquam tam frequens senatus fuerit cumcum quo Faernus: ut Naugerius (2) unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatemet ad dignitat. D invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sintsunt D, Cus. inimica et otio communi et dignitati tuae.