11
ita ea quaeitaque quae D proficiscebantur a legibus et abab V: a D iure civili semper ad facilitatem aequitatemque referebat, neque instituereconstituere D litium actiones malebat quam controversias tollere. ergo hoc statuae monumento non eget; habet alia maiora. haec enim statua mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut hoc magismagis ns: maius Vbt monumentum gratigrati V1: gratiae (-a V2t) cett. senatus quam clari viri futurum sit.
12
multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. et quidemequidem D etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest.