9
Vt vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum vero deniquevero denique om. D filium mequefilium meque V: pilium aeque t: pilium equitem bns seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. cuius nos virtutem admirati non ausi sumus adversari voluntativoluntati eius V2: eius voluntati ns. movebatur singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod velletis esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. qui quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati videretur.