23
pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiassetdenuntiasset s: nuntiasset Vbnt ut ab AlexandreaAlexandrea Vb: Alexandria nst discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantemvirgula stantem Vs: virgulas (-a b) tandem bnt circumscripsit dixitque se renuntiaturumse non ante renunt. D senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exissetexisset V: excessit bn1t: excessisset n2s. praeclare: senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicaerei p. populi Romani Lambinus (peiore numero). cuicui V: cui is b: civis nst qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potiuspotius V: totus D repudiandus.
24
an ego ab eo mandata acciperem qui senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret? at quae mandata! qua adrogantia, quo stupore, quo spiritu! cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi publici lorisservi publici loris V: servitores D ceciderunt.