16
dura vox! multo illa durior: ‘Salvi sint improbi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!’ Vno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. ego P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. in hoc uno te plurimum vidisse, meme Vb: om. cett. multum errasse concedo. nam quodquod om. D me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. vehementer me agere fateor, iracunde nego. omnino irasci amicis non temere soleo, ne si merentur quidem.
17
itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huichuic V: huic vel illi (del. vel illi n2) videlicet D (cf. Rull. ii. 55) faveo, tu illi? immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonioego ... Antonio del. Pluygers: ego conservariconservare D coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. an hoc negare potes, qui omnis moras interponasinterponis D quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? quo usque enim dicesdicis D pacem velle te? res geritur; conductae vineaevineae ed. R: lineae (-iae V) codd. sunt; pugnatur acerrime. qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni.