15
ad propiora veniamus. C. Mario L. ValerioValerio om. V consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. GlauciaC. om. D praetorpraetor s2: p. r. (populi Romani V) cett. est interfectus. omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma sumpserunt. num aut consules illosaut consules illos V: aut syllos t: autem illos bn aut clarissimos virosclarissimos hos viros Mommsen vituperandos putas? ego Catilinam perire volui. num tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. ego nolo quemquam civemcivem D: quem V committere ut morte multandus sit; tu, etiam si commiserit, conservandum putas. in corporeut in corpore Cobet si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, idid V1: ad V2, Cus.: om. D uri secarique patimur ut membrummembrum V, Cus.: membra t: membrorum (-bro s1) cett. aliquod potius quam totum corpus intereat. sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur.