12
sed quaeso, Calene, quid tu? servitutem pacem vocas? maiores quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? quae causa iustior est belli gerendigerendi om. Cus. quam servitutis depulsio? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posseesse posse Pluygers, si velit. immo aliae causae iustaealia causa iusta D, haec necessaria estest om. D. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. in quo bis laberislaberis Faernus: liberis V: falleris D: primum quod tuas rationes communibus interponisanteponis D; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regnoaut iuc. in regno Vst: in regno aut iuc. bn putas. non, si tibi antea profuit, semper proderit.