10
quid? nos nostris exercitibus quid pollicemur? multo meliora atque maiora. scelerum enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eiset his ... et his D qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iuraiura leges D, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis.
11
hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aequeid aeque Vb: id t: idem ns commode facere non possem. semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile estest D: esset V, tum praecipue mihi. quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata.