8
hoc bellum quintum civile geritur—atque omnia in nostram aetatem inciderunt—primum non modo nonmodo non Vb: modo nst in dissensione et discordia civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. cum omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. quae est igitur in medio belli causa posita? nos deorumnos deorum V: deorum nos n2: deorum cett. immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis.