31
hanc tu, P. Dolabella,— magno loquor cum dolore—hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere? tute D autem, M. Antoni, —absentem enimenim om. D appello—unum illum diem quo in aede telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? quae fuit oratiooratio tua Muretus de concordia! quanto metu senatussenatus Ernesti: veteranis V1: veteri s: veter v: cetera n: veterani V2ct, del. Manutius (corruptelas e varia lectione ad veteris § 30 in mg. archetypi posita ortas esse arbitror, cf. Deiot. 24), quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuumcum collegam tuum V: tum collegam t: tu collegam c: tuum collegam ns, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorumauspiciorum ... nuntiatorum Faernus: auspiciorum a te ipso augure pronuntiate V1 (-ante V2): auspicia te ipso augure nuntiante D, illo primumprimo D die conlegam tibi esse voluisti; cumcum Halm: K. (R. s) D: om. V tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit!