4
etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo quid absurdius dici aut existimari potest? sed nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. nolumusnolimus V hoc bellum videri. quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiantfiant V: sint D sine vi, sine multamulta V: tumultu D, studioet studio D, voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? si enim belli nomen tolleturtolletur tolleitur V: tollitur D, municipiorum studia tollenturtolluntur D; consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est.