23
an cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretisdesideret ns: desideres bt? laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos sisi om. D qui militiam subterfugissent. haec iam tota Italia fientfiunt D. Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. quae potest esse maior discordia? in discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest.
24
Vt omittam multitudinem, L. VisidioVisidio Vns: nisidio bt: Nasidio Ferrarius, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudarecollaudaremus nst debemus, poteritne esse pacatus Antonius? quid? C. Caesari qui illum urbe, quid? D.