4
atque haec ei loquuntur qui quondam propter levitatem populares habebanturhabebantur V: appellabantur D. ex quo intellegi potest animo illos abhorruisse semper ab optimo civitatis statu, non voluntate fuisse popularis. qui enim evenitconvenit D ut, qui in rebus improbis populares fuerint, idem in re una maxime populari, quod eadem salutaris rei publicae sit, improbos se quam popularis esse malint? me quidem semper, uti scitis, adversariumadversatum D multitudinis temeritati haec fecitfecit adversatum V praeclarissima causa popularem.
5
et quidem dicuntur vel potius sese V: idem D ipsi dicunt consularis: quonon quo D nomine dignus est nemo, nisi qui tanti honoris onusonus Cobet: nomen codd. potest sustinere. faveas tu hosti? ille litteras ad te mittat de sua spe rerum secundarum; eas tu laetus proferas, recites, describendas etiam des improbis civibus, eorumeorum V: forum D augeas animos, bonorum spem virtutemque debilites, et te consularem aut senatorem, deniqueaut denique V2D civem putes? accipiet in optimam partem C. Pansa, fortissimus consul atque optimus. etenim dicam animo amicissimo: hunc ipsum, mihi hominem familiarissimum, nisi talis consul esset ut omnis vigilias, curas, cogitationes in rei publicae salute defigeretconfigeret D, consulem non putarem.