13
in foro L. Antoni statuam videmus, sicut illam Q. TremuliTremuli Beroaldus: Tremelli V, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem! tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spectantibus vobis depugnasset? sed haec una statua. altera abab suppl. ed. Cratandrina equitibus Romanis equo publico: qui item ascribunt, ‘patrono.’ quem umquam iste ordo patronum adoptavit? si quemquam, debuit me. sed me omitto; quem censorem, quem imperatorem? agrum eis divisit. O sordidos qui acceperintacceperint Ernesti: acceperunt V, improbum qui dederitdedit Zielinski!
14
statuerunt etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bisbis Garatoni: duobus V: iterum Orelli fuerunt. quis est iste ordo? multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Eis quoque divisit SemuriumRemurium Ferrarius. campus Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est: huic enim adsensi vii virum acta sustulimus. iacent beneficia Nuculae; friget patronus Antonius. nam possessores animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant; nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant.