7
nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morae! nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. succurrendum est D. Bruto, omnes undique copiae conligendae; moram exhibere ullammoram exhibere ullam Vrsinus: horam exhibere nullam V: curam exhibere nullam Hirschfelder: horam eximere nullam Budaeus in tali cive liberando sine scelere non possumus.
8
an ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam iudicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam dicere?
9
quid negoti fuit? sed cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium? ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? sed praeterita omittamus: properent legati, quod video esse facturos; vos saga parate. est enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatussenatu V: senati coni. Halm non paruisset, ad saga iretur. Ibitur; non parebit: nos amissos tot dies rei gerendae queremur.