5
itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. is est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. an ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen RubiconemRubiconem in mg. hic habet V, sed infra § 10, ubi hic locus iterum legitur, in textu, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret? huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone etet Faernus: om. V in ras. cc milibus circumscriptum esse patiatur?
6
non is est Antonius; nam si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum militesquemilitesque Poggius: que V eius adeant eisque demonstrent summasuma V in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore? passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? numquam patietur, mihi credite. Novi violentiamviolentiam Naugerius (1): vinolentiam V, novi impudentiam, novi audaciam.