51
quam ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici doloris quae plus apud eum possit quam salus civitatis. audeoaudeo Halm: audebo V (sed -ebo in ras. m. 2) etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatispost temeritatis aliquid intercidisse putat Ernesti, velut nisi eum plane perspectum haberem. promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sitsit est coni. Halm qualemque eum maxime velle esse et optare debemus.
52
quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror; sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset: ob eam causam placere uti L. Egnatuleio trienniotriennium V: corr. Lambinus ante legitimum tempus magistratusmagistratus Poggius: magna V: magistratum Halm petere, capere, gerere liceat. in quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis est nominari.