50
cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae? an hoc vidit puer: si aetate processerit, non videbit? ‘at est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus.’ nullus iste timor esse debet. omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit; hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorumconsiliorum suppl. Halm hoc loco (cf. x. 20 et 23), ante omnium Faernus atque factorum. ita enimita enim ut enim V: ita enim animatus coni. Müller ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. omnis habeo cognitos sensus adulescentis. nihil est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius.